- CODON
- CODONGraece Κώδων, proprie cymbalum est, vel parva potius ex aere nola. Hinc et tubarum orificia, qua spiritus emittitur, quod eam referant formam, sensimque sese in exitu dilatantia repandis per ambitum labris aperiantur. Codones quoque appellati: quos et hodiernas tubas habere videmus. Κεκλασμενον κωδωνα vocat Eustathius, quod labra in ambitu sic repanda et replicata habeat. Porro, ad instar tubae, ribiis Phrygiis, quae ex buxo, aut etiam ex ossibus fiebant, huiusmodi κώδωνες ex cornu facti addebantur, ut clarius et acutius sonarent: cuiusmodi sunt hodieque tibiae, quas altibuxias Galli vocant. Coeterae tibiae his carebant et eâ parte similes erant, illi generi fistularum, quas dulces iidem vocant. Sed et plagiaulos, i. e. Libyca tibia, codonem similiter e cornu habebat: verum illa incurva erat, Phrygia recta. Undetum adunco cornu tibiam vocat Ovidius, l. 3. Met. v. 533. in Bacchi sacris, de plagiaulo accipi par est. Virg. l. 11. Aen. v. 737.Aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.Utramque in antiquis monumentis implexas videre est, ubi sacra Deûm matris insculpta habentur, et utramque quidem cum codonibus seu cornibus, namque et sic codones tibiarum dicebantur. Pollux, κέρας δὲ ἑκατέρον τοῖς αὐλοῖς πρόσεςτιν, καὶ αὐλεῖται τῆ Γρυγίᾳ θεᾷ Hinc Ceraulae et Cerataulae, de quibus supra. Vide almas. ad Solin. p. 123. ut et infra Nola.. it. Papdver, Plagiaula, Tintinnabulum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.